Pesquisar | Ver como tabela | Admin | Contacto
   
  Voltar ao resultado da pesquisa
Objeto Inscrição Origem e depósito
  Lex Flavia Municipalis (Ley o Bronce de Salpensa)
Record No. 1599
Tabla - Ley / jurídica

 
 
Tipo de inscrição Ley / jurídica
Texto [Rubrica ut magistratus civitatem Romanam consequantur 3 [- - - 1] qui IIvir aedilis quaestor ex hac lege factus erit cives Romani sunto cum post annum magistratu] / abierint cum parentibus coniugibusque {h}ac liberi(s) qui legitumis nuptis quae/siti in potestatem parentium fuer<i=V>nt item nepotibus ac neptibus filio / nat{AL}is [natabus] qui quaeque in potestate parentium fuerint dum ne plures c(ives) R(omani) / sint qua(m) quod ex h(ac) l(ege) magistratus creare oportet / [- - - 2] r(ubrica) ut qui civitat(em) Roman(am) consequantur maneant in eorundem m(ancipi)o m(anu) / potestate / qui quae{Q}ve ex h(ac) l(ege) exve {EX} edicto Imp(eratoris) Caesaris Aug(usti) Vespasiani Imp(eratoris)ve Titi / Caesaris Aug(usti) aut Imp(eratoris) Caesaris Aug(usti) Domitiani p(atris) p(atriae) civitatem Roman(am) / consecutus consecuta erit is ea in eius qui c(ivis) R(omanus) h(ac) l(ege) factus erit potestate / manu mancipio cuius esse deberet si civitate {Romana} mutatus / mutata non esset esto idque ius tutoris optandi habeto quod / haberet si a cive Romano ortus orta neq(ue) civitate mutatus mu/tata esset [- - -] r(ubrica) ut qui c(ivitatem) R(omanam) consequentur iura libertorum retineant / qui quaeve h(ac) l(ege) exve edicto Imp(eratoris) Caes(aris) Vesp(asiani) Aug(usti) Imp(eratoris)ve Titi Caes(aris) Vespasian(i) Au(gusti) / aut Imp(eratoris) Caes(aris) Domitiani Aug(usti) c(ivitatem) R(omanam) consecutus consecuta erit is in / libertos libertasve suos suas paternos paternas qui quae in c(ivitatem) R(omanam) [n]on / venerit deque bonis eorum earum et is quae libertatis causa inposita / sunt idem ius eademque condicio esto quae esset si civitate mutat<u=I>s / mutata {E} non esset [- - - 4] r(ubrica) de praefecto Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) / si eius municipi(i) decuriones conscriptive municipesve Imp(eratori) Caesari {S} Domitian(o) / Aug(usto) p(atri) p(atriae) IIviratum communi nomine municipum eius municipi(i) de/tuler<i=A>nt Imp(eratorq)ue Domitian<us=I> Caesar {IS} Aug(ustus) p(ater) p(atriae) eum IIviratum receperit / et loco suo praefectum quem esse iusserit is praefectus eo (i)u(r)e esto quo / esset si eum IIvir(um) i(ure) d(icundo) ex h(ac) l(ege) solum creari oportuisset isque ex h(ac) l(ege) solus / IIvir i(ure) d(icundo) creatus esset [- - - 5] r(ubrica) de iure praef(ecti) qui a IIvir(o) relictus sit / ex IIviris qui in eo munipicio i(ure) d(icundo) p(raeerit) uter postea ex eo municipio proficiscetur / neque eo die in id municip(i)um esse se rediturum arbitrabitur quem / praefectum municipi(i) non minorem quam annorum XXXV ex / decurionibus conscriptisque relinquere volet facito ut is iuret per / Iovem et divom(!) Aug(ustum) et div(u)m Claudium et divom(!) Vesp(asianum) Aug(ustum) et divom(!) / Titum Aug(ustum) et Genium Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) deosque {P}Penates / quae IIvir<os=I> qui i(ure) d(icundo) p(raeest) h(ac) l(ege) facere oporteat se dum praefectus erit d(um) <t=P>(axat) quae eo / tempore fieri possint facturum neque adversus ea [f]acturum scientem / d(olo) m(alo) et cum ita iuraverit praefectum eum eius municipi(i) relinquito <e=I>i / qui ita praefectus relictus erit donec in id municipium alteruter ex IIviris / adierit in omnibus rebus id ius e<a=R>que potestas esto praeterquam de praefec/to relinquendo et de c(ivitate) R(omana) consequenda quod ius quaeque potestas h(ac) l(ege) / Iiviri(s) <qui=in> iure dicundo praeerunt datur isque dum praefectus erit quo/tiensque municipium egressus erit ne plus quam singulis diebus abesto / [- - -] r(ubrica) de iureiurando IIvir(um) et aedil(ium) et q(uaestorum) / duovir(i) qui in eo municipio <i=F>(ure) d(icundo) p(raesunt) item aediles [qui] in eo municipio sunt item / quaestores qui in eo municipio sunt eorum quisque in diebus quinq(ue) / proxumis post h(anc) l(egem) datam quique IIvir(i) aediles quaestoresve postea ex h(ac) l(ege) / creati erunt eorum quisque in diebus quinque proxumis ex quo IIvir / aedil<i=E>s quaestor esse coeperit priusquam decuriones conscriptive // habeantur iuranto pro contione per Iovem et div(u)m Aug(ustum) et divom(!) Claudi/um et divom(!) Vespasianum Aug(ustum) et divom(!) Titum Aug(ustum) et Genium Domitiani / Aug(usti) deosque Penates se quodqu<o=E>mque ex h(ac) l(ege) exqu<e=OD> re communi m(unicipum) m(unicipii) Flavi ni censeat recte esse facturum ne<q=C>ue adversus h(anc) l(egem) remve commu/ne<m=AV> municipum eius municipi(i) facturum scientem d(olo) m(alo) quosque prohi/bere possit prohibiturum neque se aliter consilium habiturum neq(ue) aliter / daturum neque sent<e=I>ntiam dicturum quam ut [ex] h(ac) l(ege) exqu<e=A> re communi / municipum eius municipi(i) censeat fore qui ita non iuraverit is HS X(milia) / municipibus eius municipi(i) d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae deque ea pecunia mu/nicipum eius municipi(i) <q=C>ui volet cuique per hanc legem licebit actio peti/tio persecutio esto [- - - 7] r(ubrica) de intercessione IIvir(um) et aedil(ium) [et] q(uaestorum) / qui IIvir(i) aut aediles aut quaestores eius municipi(i) erunt his IIvir(is) inter / se et cum aliquis alterutrum eorum aut utrumque ab aedile aedilibus / aut quaestore{s} quaestoribus appellabit item aedilibus inter se (!) inter/cedendi in triduo proxumo quam appellatio facta erit poteritque / intercedi quod eius adversus h(anc) l(egem) non fiat et dum ne amplius quam semel / quisque eorum in eadem re appelletur ius potestasque esto neve quis / adversus ea qui<d=C> qu<o=A>m intercessum erit facito / [- - - 8] r(ubrica) de servis apud IIvir(um) manumittendis / si quis municeps municipi(i) Flavi Salpensani qui Latinus erit aput IIvir(os) / qui iure dicundo praeerunt eius municipi(i) servom(!) suom(!) servamve suam / ex servitute in libertate[m] manumiserit liberum liberamve esse iusserit / dum ne quis pupillus neve quae virgo mulierve sine tutore auctore / quem quamve manumittat liberum liberamve esse iubeat qui ita / manumissus liberve esse iussus erit liber esto quaeque ita manumissa / liberave [essa] iussa erit libera esto uti qui optum<o=E> iure Latini libertini li/beri sunt erunt <t=D>um is qui minor XX annorum erit ita manumittat / si causam manumittendi iusta[m] esse is numerus decurionum per quem / decreta h(ac) l(ege) facta rata sunt censuerit [- - - 9] r(ubrica) de tutorum datione / cui tutor non erit incertusve erit si is e<a=RE>ve municeps municipi(i) Flavi Salpensani / erit et pupilli pupillaeve non erunt et ab IIviris qui i(ure) d(icundo) p(raeerunt) eius municipi(i) postu/laverit uti sibi tutorem det [et] eum quem dare volet nominaverit <t=D>um is / a quo postulatum erit sive unum sive plures collegas habebit de omnium colle/garum sententia qui tum in eo munipio intrave fines municipi(i) eius erit / causa cognita si ei videbitur eum qui nominatus erit tutorem dato sive / is eave cuius nomine ita postulatum erit pupil(lus) pupillave erit sive is a quo / postulatum erit non habebit collegamque eius in eo municipio intrave / fines eius municipi(i) nemo erit <t=C>um is a quo ita postulatum erit causa co/gnita in diebus X proxumis ex decreto decurionum quod cum duae partes / decurionum non minus adfuerint factum erit eum qui nominatus / erit quo ne ab iusto tutore tuela {h}abeat ei tutorem dato qui tutor h(ac) l(ege) / datus erit is ei cui datus erit quo ne ab iusto tutore tutela {h}abeat tam iustus / tutor esto quam si is c(ivis) R(omanus) et adgnatus proxumus c(ivis) R(omanus) tutor esset / [
Cronologia Flavia (c. 69-96 d.C.)