Buscar | Ver como tabla | Sobre el proyecto | Admon | Contacto
   
  Volver al resultado de la búsqueda
Objeto Inscripción Origen y depósito
  Inscripción del templo junto al puente
Record No. 21739

 
 
Texto Imp(eratori) Nervae Traiano Caesari Augusto Germanico Dacico sacrum / templum in rupe Tagi superis et Caesare plenum / ars ubi materia vincitur ipsa sua / quis quali dederit voto fortasse requiret / cura viatorum quos nova fama iuvat / ingentem vasta pontem qui mole peregit / sacra litaturo fecit honore Lacer / qui pontem fecit simul et qui templa dicavit / illic se solvit dis nisi vota litant / pontem perpetui mansurum in saecula mundi / fecit divina nobilis arte Lacer / idem Romuleis templum cum Caesare divis / constituit felix utraque causa sacri // C(aius) Iulius Lacer d(e) d(ecurionum) s(ententia) f(ecit) et dedicavit amico Curio Lacone Igaeditano