Buscar | Ver como tabla | Sobre el proyecto | Admon | Contacto
   
  Volver al resultado de la búsqueda
Objeto Inscripción Origen y depósito
  Sc de Cn. Pisone patre (copia A o de Irni)
Record No. 948
Tabla - Ley / jurídica

 
 
Tipo de inscripción Ley / jurídica
Texto S(enatus) c(onsultum) de Cn(aeo) Pisone patre propositum N(umerio) Vibio Sereno proco(n)s(ule) // A(nte) d(iem) IIII Eid(us) Dec(embres) in palatio in porticu quae est ad Apollinis scribendo / adfuerunt M(arcus) Valer(ius) M(arci) f(ilius) Lem(onia) Mesallinus C(aius) Ateius L(uci) f(ilius) Ani(ensi) Capito Sex(tus) Pomp(eius) / Sex(ti) f(ilius)] Arn(ensi) M(arcus) Pomp(eius) M(arci) f(ilius) Teret(ina) Priscus C(aius) Arrenus C(ai) f(ilius) Gal(eria) Gallus L(ucius) Nonius L(uci) f(ilius) / Pom(ptina) Asprenas q(uaestor) M(arcus) Vinicius P(ubli) f(ilius) Pob(lilia) q(uaestor) quod Ti(berius) Caesar divi Aug(usti) f(ilius) Aug(ustus) / pontifex max<i=U>mus tribunicia potestate XXII co(n)s(ul) III designatus IIII ad sena/tum rettulit qualis causa Cn(aei) Pisonis patris visa esset et an merito sibi mor/tem conscisse videretur et qualis causa M(arci) Pisonis visa esset cui rel{l}ationi ad/iecisset uti precum suarum pro adulescente memor is ordo esset qualis cau/sa Plancinae visa esset pro qua persona quid petisset et quas propter causas / exposuis(s)et antea et quid de Visellio Karo et de Sempronio Basso comitibus / Cn(aei) Pisonis patris iudicaret senatus d(e) i(is) r(ebus) i(ta) c(ensuerunt) / senatum populumq(ue) R(omanum) ante omnia dis immortalibus gratias agere / quod nefari(i)s consili(i)s Cn(aei) Pisonis patris tranquillitatem praesentis status / r(ei) p(ublicae) quo melior optari non pote <e=U>t quo beneficio principis nostri frui contigit / turbar<i=E> passi non sunt deinde Ti(berio) Caesar<i=E> Augusto principi suo quod earum / rerum omnium quae ad explorandam veritatem necessariae fuerunt co/piam senatui fecerit cuius aequitatem et patientiam hoc quoq(ue) nomine / admirari senatum quod cum man<i=U>festiss<i=U>ma sint Cn(aei) Pisonis patris scelera / et ipse de se supplicium sumpsisset nihilominus causam eius cognosci volue/rit filiosque eius arcessitos hortatus sit ut patris sui causam defenderent ita ut / eum quoq(ue) qui ordinis senatori(i) nondum esse(t) introduci in senatum vellet et / copiam utriq(ue) dicendi pro patre et pro matre ipsorum et pro M(arco) Pisone faceret / itaq(ue) cum per aliquot dies acta causa sit ab accus{s}atoribus Cn(aei) Pisonis patris et ab ipso / Cn(aeo) Pisone recitatae epistulae recitata exemplaria codicilloru<m=N> quos / Germanicus Caesar Cn(aeo) Pisoni patri scripsisset producti testes cuiusq(ue) ordinis sint / a<rbit=DMI>rari singularem moderationem patientiamq(ue) Germanici Caesaris evic/tam esse feritate morum Cn(aei) Pisonis patris atq(ue) ob id morientem Germanicum Cae/sarem cuius mortis fuisse causam Cn(aeum) Pisonem patrem ipse testatus sit non inme/rito amicitiam ei renuntiasse qui cum deberet meminisse adiutorem se datum / esse Germanico Caesari qui a principe nostro ex auctoritate huius ordinis ad / rerum transmarinarum statum co<m=N>ponendum missus esset desiderantium / praesentiam aut ipsius Ti(beri) Caesaris Aug(usti) aut filiorum alterius utrius neclecta / maiestate domus Aug(ustae) neclecto etiam iure publico quo(d) adle<c=G>(tus) pro co(n)s(ule) et ei pro co(n)s(ule) de quo / lex ad populum lata esset ut in quamcumq(ue) provinciam venisset maius ei imperium / quam ei qui eam provinciam proco(n)s(ule) optineret esset dum in omni re maius imperi/um Ti(berio) Cae(s)ari quam Germ(anico) Caesar(i) esset tamquam ipsius arbitri(i) et potestatis omnia / esse deberent ita se cum in provincia Syria fuit <g=C>esserit bellum {cum} Armeniacum / et Parthicum quantum in ipso fuerit moverit quod neq(ue) ex mandatis principis / nostri epistulisq(ue) frequentibus Germ(anici) Caesar(is) cum is abesset Vononem qui sus/pectus regi Pa<rth=HRT>orum erat longius removeri voluerit ne profugere ex custodia // posset id quod fecit et conloqui quosdam ex numero Armeniorum malos et / audaces cum Vonone passus sit ut per eosdem tumultus in Armenia excita/retur ac Vonone(s) vel occiso vel expulso rege Armeniae quem Germanicus / Caesar ex voluntate patris sui senatusq(ue) ei genti regem dedisset occuparet / eaq(ue) magnis muneribus Vononis corruptus fecerit bellum etiam civile ex/citare conatus sit iam pridem numine divi Aug(usti) virtutibusq(ue) Ti(beri) Caesaris Aug(usti) / omnibus civilis belli sepultis malis repetendo provinciam Syriam post / mortem Germanici Caesaris quam vivo eo pess<i=U>mo et animo et exemplo re/liquerat atq(ue) ob id milites R(omani) inter se concurrere coacti sint perspecta etiam / crudelitate unica qui incognita causa sine consili(i) sententia plurimos ca/pitis supplicio adfecisset neq(ue) externos tantum(m)odo sed etiam centurionem / c(ivem) R(omanum) cruci fixsisset qui militarem discip{u}linam a divo Aug(usto) institutam et / servatam a Ti(berio) Caesar(e) Aug(usto) corrupisset non solum indulgendo militibus / his qui ipsis praesunt more vetustiss<i=U>mo parere(n)t sed etiam donativa suo / nomine ex fisco principis nostri dando quo facto milites alios Pisonianos a/lios Caesarianos dici laetatus sit honorando etiam eos qui post talis nominis / usurpationem ipsi paruisse(n)t ut qui post mortem Germanici Caesaris cuius in/teritum p(opulus) R(omanus) modo sed exterae quoq(ue) gentes lux(s)er<u=I>nt patri opt<i=U>mo et / indulgentiss<i=U>mo libellum quo eum accusaret mittere ausus est oblitus non / tantum venerationis caritatisq(ue) quae principis filio debeba(n)tur ceterum / humanitatis quoq(ue) quae ultra mortem odia non patitur procedere et cuius / mortem gavisum esse eum his argumentis senatui apparuerit quod nefaria / sacrificia ab eo facta quod naves quibus vehebatur ornatae sint quod reclu/serit deorum immortalium templa quae totius imperi(i) R(omani) constantiss<i=U>ma / pietas clauserat eiusdem//que habitus // animi argumentum fuerit quod dedisset congi/arium ei qui nuntiaverit sibi de morte Germanici probatum(que) sit frequen/ter{q} convivia habuisse eum his ipsis diebus quibus de morte Germanici ei / nuntiatum erat numen quoq(ue) divi Aug(usti) violatum esse ab eo arbitrari senatum / omni honore qui aut memoriae eius aut imaginibus quae antequam in / deorum numerum referre{n}tur habeba{n}tur detracto / quas ob res arbitrari senatum non optulisse eum se de<b=D>itae poenae sed maiori / et quam inmin<e=O>re sibi ab pietate et severitate iudicantium intellegeba{n}t / subtrax{s}isse itaq(ue) his poenis quas a semet ipso exegisset adicere ne quis luc/tus mortis eius causa a feminis quibus {e}is more maiorum si hoc s(enatus) c(onsultum) factum / non esset lugendus esset susciperetur utiq(ue) statuae et imagines Cn(aei) Pisonis / patris quae ubiq(ue) positae essent tollerentur recte et ordine facturos qui qu/andoq(ue) familiae Calpurniae essent quive eam familiam cognatione{m} / adfinitateve contingerent si dedissent operam si quis eius gentis aut quis eo/rum qui cognatus adfinisve Calpurniae familiae fuisset mortu<u=O>s esset lugen/dus esset ne inter reliquas imagines exequias eorum funerum celebrare solent / imago Cn(aei) Pisonis patris duceretur neve imaginibus familiae Calpurniae i/mago eius interponeretur utiq(ue) nomen <C=O>n(aei) Pisonis patris tolleretur / ex titulo statuae Germanici Caesaris quam ei sodales Augustales in campo ad / aram Providentiae posuissent utiq(ue) bona Cn(aei) Pisonis patris publicarentur // excepto saltu qui esset in {H}Illyrico eum saltum placere{t} Caesari Augusto prin/cipi nostro cuius a patre divo Aug(usto) Cn(aeo) Pisoni patri donatus erat reddi cum / is idcirco <d=P>ari eum sibi desiderasset quod quarum fines hos saltus contin/gerent frequenter de iniuri(i)s Cn(aei) Pisonis patris libertorumq(ue) et servorum / eius questae essent atq(ue) ob id providendum putaret ne postea iure meritoq(ue) / soci(i) p(opuli) R(omani) queri possent item senatum memorem clementiae suae ius/titiaeq(ue) animi magnitudinis quas virtutes {quas} a maioribus suis acce/pisset tum praecipue ab(!) divo Aug(usto) et Ti(berio) Caesare Aug(usto) principibus suis didicisset / ex bonis Cn(aei) Pisonis patris publicatis aequ<u=O>m humanumq(ue) censere filio eius / Pisoni maiori de quo nihil esset dictum qui principis nostri q(uaestor) fuisset quem / Germanicus quoq(ue) liberalitate sua honorasset qui complura modestiae / suae posuisset pignora {quem Germanicus quoq(ue) liberalitate sua honorasset} / ex quibus sperari posset dissimill<i=U>mum eum patri suo futurum donari / nomine principis et senatus bonorum partem dimidiam eumq(ue) cum tan/to beneficio obligaretur recte atq(ue) ordine facturum si praenomen patris / mutas(s)et M(arco) etiam Pisoni qu(o)i inpunitatem senatus / humanitati et mode/rationi principis sui adsensus dandam esse{t} arbitraretur quo facilius / inviolatum senatus beneficium ad eum pervenire(t) alteram partem dimi/diam bonorum paternorum dari ita ut ex omnibus bonis quae decreto / senatus publicata et concessa iis essent n(ummum) X(centena milia) dotis nomine Calpurniae / Cn(aei) Pisonis filiae item peculi(i) nomine n(ummum) XXXX(centena milia) daretur item / placere uti Cn(aeus) Piso pater supra portam Fontinalem qua<e=M> inaedificasset / iungendarum domum privatarum causa ea curatores locorum publico/rum iudicandorum tollenda dimolienda curarent / quod ad Plancinae causam pertineret quoi plur<i=U>ma et graviss<i=U>ma crimina / obiecta essent quoniam confiteretur se omnem spem in misericordia{m} / principis nostri et senatus habere{t} et saepe princeps noster accurateq(ue) ab / eo ordine petierit ut contentus senatus Cn(aei) Pisonis patris poena uxori <e=P>ius / sic uti M(arco) f(ilio) parceret et pro Plancina rogatu matris suae depreca<tus=RI> s<it=E> et / quam ob rem <id=ET> mater sua inpetrar<i=E> vellet iustiss<i=U>mas ab ea causas sibi ex/positas acceperit senatum arbitrari et Iuliae Aug(ustae) opt<i=U>me de r(e) p(ublica) meritae non / partu tantum modo principis nostri sed etiam multis magnisq(ue) erga cui/usq(ue) ordinis homines benefici(i)s quae cum iure meritoq(ue) plur<i=U>mum posse(t) in eo quod / a senatu petere deberet parciss<i=U>me uteretur eo et principis nostri summa(e) / erga matrem suam pietati suffragandum indulgendumq(ue) esse remittiq(ue) / poenam Plancinae placere Visellio Karo et Sempronio Basso comitibus Cn(aei) / Pisonis patris et omnium maleficiorum aqua et igne interdici oportere / ab eo pr(aetore) qui legem maiestatis quaereret bonaq(ue) eorum ab pr(aetoribus) qui aerario / prae(e)sse(n)t venire et in aerarium redigi placere item cum iudi(ca)ret senatus / omnium partium pietatem antecessisse Ti(berium) Caesar(em) Aug(ustum) principem nostrum / tant<i=UM> et <t=I>am aequali(s) dolor<i=E>(s) totiens conspectis quibus etiam senatus ve/hementer motus sit magnopere rogare et petere ut omnem curam quam / in duos quondam filios suos partitus erat ad eum quem haberet converteret / sperareq(ue) senatum eum qui supersit <t=QU>anto maior<i=E> curae dis immortalibus / fore quanto magis intellegerent omnem spem futuram paternae pro / r(e) p(ublica) stationis in uno repos[i]ta(m) quo nomine debere eum finire dolorem // ac restituere patriae suae non tantum animum sed etiam voltum qui / publicae felicitati conveniret item senatum laudare magnopere Iuliae Aug(ustae) / Drusiq(ue) Caesaris moderationem imitantium principis nostri iustitiam quos / animadvertere{t} hunc ordinem non maiorem pietatem in Germanicum / quam aequitatem in servandis integris iudici(i)s suis donec de causa Cn(aei) Pisonis / patris cognosceretur praestitisse ceterorum quoq(ue) contingentium Germanic(um) / Caesar(em) necessitudine magnopere probare Agrippinae quam senatui memoriam / divi Aug(usti) qu(o)i fuisset probatiss<i=U>m(a) et viri Germanici cum quo unica concordia vix{s}is/set et tot pignora edita partu feliciss<i=U>mo eorum qui superessent com(m)endare / itemq(ue) Antoniae Germanici Caesaris matris quae unum matrimonium Dru/si Germ(anici) patris experta sanctitate morum dignam se divo Aug(usto) tam arta propin/quitate exhibuerit et Liviae sororis Germ(anici) Caesar(is) de qua opt<i=U>me et avia sua et / socer idem(que) patru<u=O>s princeps noster iudicaret quorum iudici(i)s etiam si non contin/gere{n}t domum eorum merito gloriari posset nedum tam coniunctis necessitu/dinibus inligata femina quarum aeq(ue) et dolor<e=U>m fideliss<i=U>mum et in dolore / moderatione(m) senatum probare item quod filiorum Germanici puerilis et / praecipue in Nerone{m} Caesare{m} iam etiam iu(v)enis dolor amisso patre tali / itemq(ue) fratris Ti(beri) Germ(anici) Caesar(is) non exc<e=U>sserit modum probabilem iudicare sena/tum referendum quidem esse acceptum max<i=U>me discip{u}linae avi <e=M>orum et / patrui et Iuliae Aug(ustae) sed tamen ipsorum quoque nomin<e=UM> laudandum exist<i=U>/maret item equestris ordinis curam et industriam unic<e=I> senatui probari / quod fideliter intellexsisset quanta res et quam ad omnium salutem pietatemq(ue) / pertinens ageretur et quod frequentibus a<c=D>clamationibus adfectum animi sui / et dolorem de principis nostri] fili(i)q(ue) eius iniuri(i)s ac pro r(ei) p(ublicae) utilitate testatus sit / plebem quoq(ue) laudare senatum quod cum equestr<i=E> ordine consenserit pietatemq(ue) / suam erga principem nostrum memoriamq(ue) fili(i) eius significaverit et cum / effusiss<i=U>mis studi(i)s ad repraesentandam Cn(aei) Pisonis patris ab semet ipsa / accensa esset regi tamen exemplo equestris ordinis a principe nostro se passa sit / item senatum probare eorum militum fidem quorum animi frustra sollicita/ti essent scelere Cn(aei) Pisonis patris omnesq(ue) qui sub auspici(i)s et imperio principis / nostri milites essent quam fidem pietatemq(ue) domui Aug(ustae) p<raesta=ARE>rent eam sperare / perpetuo praestaturos cum scirent salutem imperi(i) nostri in eius domus custo/dia posita(m) esse{t} senatum arbitrari eorum curae atq(ue) offici(i) esse ut aput eos ii / qui quandoq(ue) e<i=T>(s) prae(e)ssent plur<i=U>mum auctoritatis (!) qui fideliss<i=U>ma pietate / salutare huic urbi imperioq(ue) p(opuli) R(omani) nomen Caesarum coluissent et quo facilius / totius actae rei ordo posterorum memoriae tradi posset atque hi scire(nt) quid et / de singulari moderatione Germ(anici) Caesa(ris) et de sceleribus Cn(aei) Pisonis patris / senatus iudicasset placere uti oratio quam recitasset princeps noster / itemq(ue) haec senatus consulta in {h}aere incisa quo loco Ti(berio) Caes(ari) Aug(usto) vide/retur ponere(n)tur item hoc s(enatus) c(onsultum) {h}i{c}n cuiusque provinciae celeberr<i=U>uma{e} / urbe eiusque i(n) urbis ipsius celeberrimo loco in aere incisum figere/tur item(que) hoc s(enatus) c(onsultum) in hibernis cuiusq(ue) legionis ad signa figeretur censu/erunt in senatu fuerunt CCCI hoc s(enatus) c(onsultum) factum est per relationem solum / Ti(berius) Caesar Aug(ustus) trib(unicia) potestate XXII manu mea scripsi velle me <h=I>(oc) s(enatus) c(onsultum) quod / e(s)t factum IIII Idus Decem(bres) Cotta et Messalla co(n)s(ulibus) referente me scri/ptum manu Auli q(uaestoris) mei in tabellis XIIII referri in tabulas pub(l)icas.
Datación 10 Dic. a. 10 d.C.
Cronología Tiberiana (c. 14-37 d.C.)
Data razonada Datación Consular.