Buscar | Ver como tabla | Admon | Contacto
   
  Volver al resultado de la búsqueda
Objeto Inscripción Origen y depósito
  Bronce de Bonanza
Record No. 1756
Díptico - Ley / jurídica

 
 
Tipo de inscripción Ley / jurídica
Texto Dama L(uci) Titi ser(vus) fundum Baianum qui est in agro qui / Veneriensis vocatur pago Olbensi uti optumus maxumusq(ue) / esset HS n(ummo) I et hominem Midam HS n(ummo) I fidi fiduciae causa man/cipio accepit ab L(ucio) Baianio libripend<e=L> antest(ato) ad fines <f=E>undo / dixit L(ucius) Baianius L(ucium) Titium et C(aium) Seium et populum et siquos dicere / oportet / pactum comventum(!) factum est inter Damam L(uci) Titi ser(vum) et L(ucium) Baianium / quam pecuniam L(ucius) [Titius L(ucio)] Baian(i)o dedit dederit credidit crediderit ex/pensumve tulit tulerit sive quid pro eo promisit promiserit / spopond(er)it fideve quid sua esse iussit iusserit usque eo is fundus / eaque mancipia fiducia essent / donec ea omnis pecunia fides/ve persoluta L(uci) Titi soluta liberataque esset si pecunia sua qua/que die L(ucio) Titio h(eredi)ve eius data soluta non esset tum uti eum / fundum eaque mancipia / sive quae mancipia ex is vellet L(ucius) Titi/us h(eres)ve eius vellet ubi et quodie vellet pecunia praesenti / venderet mancipio pluris HS n(ummo) I invitus ne daret neve sa/tis secundum mancipium daret neve ut in ea ver/ba quae in verba satis s(ecundum) m(ancipium) dari solet repromitteret neve simplam neve [duplam]
Datación Siglo I d.C.